- MORAVIA
- I.MORAVIAincolis Mahren, Gallis Moravie, regio German. nunc regno Bohemico adiuncta, ab A. C. 1086. sub Henrico IV. Imperatore una cum Lusatia et Silesia. Olim Marcomannia, quia fines Germaniae, qua a Danubio in Pannoniam pergitur, terminabat. Nam Germanis Mark limes dicitur, atque inde Marcomanni limitum, finiumque accolae appellati sunt. Hodie quoniam Moravia circumscriptos Moravâ fluviô habet fines, ab eodem fluv. incolae Moravi, et ipsa regio Moravia dicitur. Eam nunc tribus e partibus limitant iuga montium, silvae, saltusque et fluvii, ab Oriente videl. ab Hungaris, ab Occidente a Bohemis, ab Aquilone a Silesiis. Nam a Meridie Austriam versus plana est, a qua dirimitur Thaysâ fluv. Baudrando est inter Silesiam ad Ortum et Boream; Bohemiam propriam ad Occidentem; Austriam cum Hungaria ad Austrum. Ibi alias Quadi; et fere in 2. partes a Moravo fluv. dividitur. Urbes praecipuae Olmutium, Bruna, Iglava, et Znaima. A. C. 895. 8. Methodius, Arnulfô Imperatore procurante, hîc Euangelium docuit: In agris numismata M. Antonini, Commodique et aliorum nonnullorum Caesarum, tam aurea quam argentea reperiuntur, quae fidem bellorum cum Marcomannis olim in Moraviâ gestorum manifesta facere videntur. Tus et myrrha ibi inveniuntur uno tantum in loco, cui Gradisco nomen, non ex arbore desudantia, ut alibi lecta, sed e solo terrae eruta. Regionis positio quatenus interius patet, campestris est, campique sunt molli, et pingui solô, ideoque segetibus valde idonei, sicut colles vinetis. Culta fere tota, cultoribusque adeo referta est, ut nullum gregibus armentorum, quae nisi in solitudinibus commode pasci nequeunt, locum reliquerit. Bohemicâ linguâ Moravi utuntur. Dubravius, Aeneas Sylv. Hist. Bohem. Cluver. descr. Germ. etc. Itiner. l. 5. Et quidem olim antiquum et potens fuit Regnum, quod magnam Poloniae, Hungariae et Austriae partem complectebatur, exortum circa A. C. 680. sed Regum nomina omnia non exstant. Marothus regnum hoc tenuit, circa A. C. 700. cui successit fil. Suathes, apud Bonfinium Dec. 1. l. 9. quem Dubravius Suato-Plucum appellat, A. C. 740. Hîc ab Ungaris, secundô ipsorum adventu, magnâ Poloniae parte exutus, in Moraviam transtulit sedem Regni. Ultimus Regum famosus fuit ille Suato -- Plucus Il. quem aliqui Suendo-Copium, alii Suentopolcum appellant. Hunc Imperator Arnulfus evertit, circa A. C. 898. a quo tempore Moravia in provinciae formam redacta Polonis cessit; donec eam ad Bohemos transtulit Pretislaus circa A. C. 1040. Inter cuius successores Premislaus Ottogarus III. postquam Regnum Bohemiae ad summam amplitudinem deduxisset, tandem victus a Rudolfo I. Imperatore multas eius provincias cum vita amisit; remansit tamen posteris eius Bohemiae et Moraviae Regnum, ac Wenceslaus II. ductâ Rixâ, Poloniae insuper Rex creatus est. Georg. Hornius Orb. Imper. p. 63. et 65. Sigismundus postmodum Imperator vivus adhuc, in generum Albertum II. Imperator. ex Austriaca familia, provinciam contulit, in qua familia hodieque haeret. Tob. Pfannerus de praecipuis Germaniae Principum gentibus c. 1. De eadem sic Conringius tr. de Finibus Imp. l. 2. c. 29. Moravorum, inquit, omne regnum iam a Carolo M. leges accepit, et Arnolphi Caesaris iussu proscriptô ultimô rege Zuentepolcô (et Ungarorum auxiliis in ordinem redactô) in partes discerptum a Polonis et Hunganis aliisque occupatum est: Quodque hodie nomine illô audit, nonnisi illud est, quodPolonis tum occupatoribus cessit: Id vero saeculô undecimô Uldricus et Brzetislaus Duces, faventibus Caesaribus ereptum Polonis Bohemiae vindicaverunt, atque ita Moravia ista Bohemorum quasi provincia facta est. Et c. 4. Marahensum (ita enim ibi Moravos, Mari fluminis accolas appellat) fines haud licet exacte definire, etsi, ultra Carpatummontem, partem Daciae occupâsse per sit verisimile.II.MORAVIAprovinc. ampla Scotiae Borealis ab Ortu inOccas. extensa, cuiuscaput Elgia, seu Elginum. Inter Rossiam et Loquabriam, ad Occasum, Badenotiam ad Austrum, Buchaniam ad Ortum, et Oceanum Germanicum ad Boream. Muray incolis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.